Accursius
Accursius erat doctor legum italicus. Forebat in tertio decimo saeculo
post Christum natum. Natus anno 1185 in vico nomine Balneoli (vulgo
Bagnolo) prope Florentiam sito
ex gente rustica ab Azone ius Romanum didicit. Ipse Bononiae ius instituebat
atque de iure respondebat. Decessit sub annum 1263 Bononiae.
Scripsit glossas ad omnes partes Corporis
Iuris Iustiniani, quorum numerus transcendit 100000. Haec glossae apud
iuris consultos medii aevi maximam auctoritatem adsecutae sunt et
nomine Glossae aureae vel ordinariae super omnes glossas ab aliis scriptoribus
confectas levatae sunt.
Confer:
Benedetto, Maria Ada: Art. Accursio in: NNDI I. Torino 1957.
col. 178 sq.
Savigny, Friedrich Carl von: Geschichte des Römischen Rechts
im Mittelalter. Band 5. 2. Auflage. Heidelberg 1850. p. 262 sqq.
Weimar, Peter: Art. Accursius in: Lexikon des Mittelalters. Band 1.
München, Zürich 1980. p. 75 sq.
Thomas Rüfner /
truefner@uni-bonn.de