Iuri scilicet addiscendo vel pertractando.
Prius quam noscat substantiam iuris per divisiones quae dicuntur infra eo § huius studii , nec obstat quod dicitur supra in proemio § discipuli. Et quod dicit oportet, improprie dicit id est decet sic C. de bo. quae li. l. cum oportet in prin. et de rap. vir. l.j. § oportet enim, etc. sic econtrario decet pro oportet, ut C. de cap. et postli. re l. si fi.
Iustitia est autem ius a Iustitia sicut a matre sua, ergo prius fuit iustitia quam ius, sed contra infra eo lex iustitia. ibi ius suum etc. ex quo colligitur quod statim fuit ius, postquam fuit iustitia: sed dicit ibi, ius suum in hominis meritum. Vel dic puta in actione et obligatione, bene dico ius a iustitia appellari. si nunc ius est ars boni et aequi, ut subiicit, et iustitia nihil aliud est, quam ipsa aequitas et bonitas: ergo iustitiam habet matrem: et hoc subiicit, nam etc sic et obligatio dicitur mater actionis: ut infra de proc. l. licet. § ea obligatio.
Ius est ars hoc potest intelligi tribus modis. Primo, ut dicas definitum ius in genere, et sic est ars, id est scientia finita, nam arctat infinita, nam ars est de infinitis finita doctrina secundum Porphyrium. Secundo dic describi quamlibet speciem iuris, ut praetorium, vel civile, vel naturale, vel gentium: et tunc ponetur pro praecepto coarctante. sed hoc non placet, cum istae partes iuris non sint artes, sed artis partes. vel tertio, ars, id est artificium, nam author iuris est homo, iustitiae deus, et quod subiicit, id est eius aequum et utile. et nota quod aliud est bonum, aliud est aequum: ut hic. est enim quoddam bonum, et aequum, ut infra si certum petat l. si et me. est bonum, et non aequum: ut usucapio: ut infra de usuc. l. prima. et infra de re iu. l. iure na. in fin. titu. est tertium aequum et non bonum: ut C. de pa. con. l. hac leg.. est aequo aequius ut infra de furt. l. si servus communis § quod vero.
Cuius istud, cuius, si referatur ad ius, haec dictio merito in vim nominis ponitur. meruit enim ius appellari sacrum: et ideo iura redentes sacerdotes vocantur. si ad artem, in vim adverbii secundum Azonem.
Sacerdotes quia ut sacerdotes sacra ministrant et conficiunt: ita et nos, cum leges sint sacratissimae. ut C. de legi et consti. l. leges. et ut ius suum cuique tribuit sacerdos in danda poenitentia, sic et nos in iudicando ut infra eodem l. iustitia.
Colimus id est eius voluntatem servamus, quae est ius ut ius suum cuique tribuatur, ut infra eod. l. iustitia. § 1.
Profitemur id est docemus.
Ab iniquo ut in contractibus, secundum Ioan.
Ilicito ut in matrimoniis: ut infra de ritu nupt. l. l. semper .
Metu poenarum metu si fit quis bonus ut in transactione iurata, ut C. de transac. l. si quis maior. Item ubicumque poena unius est metus multorum: ut C. ad leg. Iul. rep. l. j. praemio fit bonus: ut C. quib. ex caus. ser. pro praemio liber. acci. per totum et de stat. et imagin. l. et virtutum. et de fam. lib. l. j. et j. ad Silla. l. antepen. § fin. et in authent. de non alien. § fin. collat. ii. unde versus:
Oderunt peccare boni virtutis amore.
Oderunt peccare mali formidine poenae.
Nisi fallor. Nullo modo fallimur. nam civilis sapientia vera philosophia dicitur, id est amor sapientiae: a philos, quod est amor: et sophia, id est, sapientia: ut j. de var et extraord. cogn. l. j. § proinde. licet pecuniam non abiiciamus: ut j. de vaca. et excu. mu. l. in honoribus § philosophis et facit C. de dedit. li. tollen. § j. et C. plus valere quod agitur per totum.
Huius studii id est iuris studio quaerendi, duae sunt species prout dialectici ponunt speciem nonprout legistae: qua posita ponitur et genus: sed non convertitur secundum Ioanem. Licet quidam dicant Platonem intellexisse quod species sive positiones dicerentur res super quibus ius tractat: et iam constaret species esse infinitas, cum super multis tractet hoc ius, et super servis et liberis. unde reprehendunt eum. et facit ad hunc § Inst. de iustitia et iure § huius.
Positiones id est divisiones.
Publicum ad statum conservandum, ne pereat. Sed cum publicum ius sit in sacris et similibus hoc etiam in qualibet villa fiat, qualiter pertinet ad statum rei Romanae tantum? dic quod villam quamlibet conservari, et ibi talia fieri, pertinet ad civitatem Romanam: cum non esset perfecta, nisi ex suis partibus constaret: ut j. tit. j. l. j. nec placet quod dicas publici appellationem ad alia loca referri, quam Romanae civitatis: ut j. de ver. sig. l. eu. qui vectigal.
Ad singulorum scilicet principaliter, secundario, ad publicam utilitatem. expedit enim rei publicae ne quis re sua male utatur: ut Inst. de his qui sunt sui, vel alieni iur. § pen. et j. de procur. l. servum § publice sic et e contrario, quod est publicum principaliter, secundario pertinet ad utilitatem singulorum: ut l. j. in fin. C. de caduc. toll.
In sacris constitit ius publicum in sacris (ut sunt Ecclesiae, in quibus petimus veniam peccatorum: ut in auth. ut lic. matri et avis § quia vero col. viy. ita et si laesae fuerint, quilibet potest uti interdictis. ut j. de interd. l. j. y. et iy. et l. interdictorum § interdicta) 2. Item in sacerdotibus; quia (interest ut sint sacerdotes, quibus veniam petamus peccatorum: ut C. de sum. tr. et fid. cath. l. inter claras et propter iniuriam eis factam quilibet agit: ut C. de episc. et cler. l. si quis in hoc.) 3. Item in magistratibus, quia interest ut sint magistratus. parum enim prodesset iura esse in civitate, nisi sint homines, qui iura reddere possint.: ut j. tit. j. l. y. § post originem. 4. Constitit et in aliis: ut j. ad leg. Iul. ma. l. pen. et j. et sol. matr. l. j. et Instit. de rer. divin. § cum in suo. Patet ergo quod tit. de sancrosanctis ecclesiis vel de episc. et cler. ubicunque sunt, et similes, sunt de iure publico: et idem de iure fiscali, ubicunque sit: et idem de officio magistratuum: ut C. de officio. ter omnes tit. et de iurisdict. omn. iud. et in aliis similibus iuribus digestorum et codicis.
Tripertitum specialius ideo ponit; quia plurima de eo tractaturus est: idem tamen dico de publico, quod est tripertite collectum secundum Io. et sunt eadem exempla: ut liceat reipublicae vim vi propulsare: et ut cum iniuria eius alter non locupletetur: item et circa usucapiones.
Naturalibus praeceptis A naturali iure habet ius privatum hoc, ut nemo fiat locupletior cum aliena iactura: ut j. de condict. indeb. l. nam hoc.
Gentium a iure gentium hoc, ut quod quisque ob tutelam, etc. ut j. eod. l. ut vim. a iure civili, ut praecepta de usucapione ut Instit. de usucap. in princ. quid autem sit unumquodque istorum, subiicit: sed alio modo ius naturale ibi accipitur, quam hoc §.
Quod natura id est Deus, et sic nominativi. 2. vel dic quod sit ablativi casus. Item nota ius naturale quattuor modis dici. Primo, lex Mosaica: ut Instit. de iur. nat. gent. § j. 2. Secundo, instinctus naturae: ut hic. 3. Tertio, ius gentium: ut Inst. de re. div. § singulorum. 4. Quarto ius praetorium: ut j. de min. l. j. et facit Instit. de iur. nat. in princ. 5. Quinto: ut j. eod. l. pen. in princ. et sic s. acciptitur proxim. § et sic in idem recidit.
Omnium animalium fallit secundum quosdam in vermibus, qui non ex aliis, sed ex terra gignuntur: idem in cuculo et dic ut quod hic loquitur in generibus singulorum animalium, et non in singulis generum,. sic Inst. de suspect. tut. § j.. Sed puto hoc, quod sic sit, naturae esse instinctum: nec hic dicitur quod omnia animalia per coitum procreantur, sed iure naturali regi: quod regimen est in eo quod avis volat: quod piscis natat: et sic de aliis.
Coniunctio alias coniugatio. coniunctio et consensus animorum, quae sola, scilicet sine concubitu, facit matrimonium: ut subiicit, et j. de reg. iur. l. nuptias. et hoc est verum de licita coniunctione. Quid de illicita, cum ad hanc eodem modo, quo ad licitam inducamur? quidam dicunt quod non idem. Nec obest quod illicitum committitur: quia primus motus iuris natura est impunitus: sed propter sequens oblectamentum contrahitur veniale peccatum: propter factum, si sequitur, contrahitur mortale peccatum. in brutis autem animalibus non habetur discretio: cum sine ratione ducantur. Item nunquid ergo ipse actus matrimonii, vel copulae carnalis, est ius naturale? Respondeo: non: sed ipse motus ad actum. item ad peccatum movemur: ut in authent. de rest. et ea quae § unum. col. iiy.
Educatio eo enim quod movetur parens ad educationem filii, est ius naturale: et ad hoc etiam adstringitur, nisi filius per se sit sufficiens: ut ff. de lib. agn. l. si quis a lib. § sed si filius.
Humanae et solae nam et iure naturali utuntur, sed non solae.
Recedere id est differre.
Illud scilicet naturale.
Hoc scilicet ius gentium.