Papinianus

Aemilius Papinianus erat iuris consultus Romanus. Natus est circa annum 146 post Christum natum. Sunt qui putent Syria aut Africa eum ortum esse. Muneribus advocatus fisci magistrique libellorum fungebat. A Septimio Severo amico praefectus praetorio factus est. Postea regnante Caracalla munere privatus est anno 211 p. Chr. n. Necem Getae imperatoris existimantem nefariam occisit Caracalla anno 212.
Librorum, quos confecit, ut nonnullorum mentio sit facta: Scripsit responsa, definitiones necnon librum "de adulteriis" inscriptum.
Laudatur cum pro splendore eloquentiae tum pro aequitate decisionum. Omnes iuris consultos Romanos laude posteriorum praecedit. Quod paret ex constitutione Theodosii et Valentiani Augustorum anno 426 lata.

Confer:

Berger, Adolf:
Encyclopedic Dictionary of Roman Law. Philadelphia 1955. Art. Papinianus. p. 617.
Jörs, Paul: Art. Aemilius (105) in: RE 1,1. Stuttgart 1893. col. 572 sqq.
Kunkel, Wolfgang:
Herkunft und soziale Stellung der römischen Juristen. 2. Auflage. Graz, Wien, Köln 1967. p. 224 sqq.
Thomas Rüfner / thomas.ruefner@jura.uni-tuebingen.de