Eule
S a a r b r ü c k e r   B i b l i o t h e k

(http://www.jura.uni-sb.de/projekte/Bibliothek)

Erstveröffentlichung:


Joannes Paulus Bauer

Religio pacis - Pax religionis




1. De haereticis


Religio christiana est religio pacis. Iam in nativitate Iesu angeli hominibus bonae voluntatis pacem promittunt. Multi loci in Novo Testamento inveniuntur quibus docemur pacem esse donum peculiare credentibus datum. At in evangelio secundum Lucam (12, 51) verba terrentia Domini Iesu legimus: «Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem». Et ille senex Simeon Mariae dixit: «Ecce positus est hic ... in signum cui contradicetur» (Lc 2, 34). Iam in initio nuntius novus irritationes et inimicitias excitavit. Paulus apostolus gentium praedicavit «Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam» (1 Co 1, 23) a Graecis irrisus a Iudais persecutus est.

In imperio Romano multae formae cultus divini satis pacifice convivebant. Auctoritatum rei publicae non magni intererat se in res religiosas interponere. Quot et quales deos populi subiecti colerent non curabant, si saltem vectigalia imposita solverent. Aliter res se habuit cum christianis. Iam ab initio obliquis oculis aspiciebantur, postea interdum acerbissima simultate conquerebantur. Contentio inter Civitatem terrenam et Civitatem Dei exorta est, Civitas Dei, id est Ecclesia victrix evasit. Sanguis martyrum erat semen christianorum. «Hesterni sumus, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum» iubilavit Tertullianus in Apologetico suo.

Christiani ab potestatibus publicis in orbe Romano vexati, interdum trucidati, ex anno 313 tolerabantur.

Anno vero 380 imperator THEODOSIUS edixit quae sequuntur:

pr.: Cunctos populos, quos clementiae nostrae regit temperamentum, in tali volumus religioni versari, quam divinum Petrum apostolum tradidisse Romanis religio usque ad nunc ab ipso insinuata declarat, quamque pontificem Damasum sequi claret et Petrum Alexandriae episcopum virum apostolicae sanctitatis, hoc est ut, secundum apostolicam disciplinam evangelicamque doctrinam, patris et filii et spiritus sancti unam deitatem sub pari maiestate et sub pia trinitate credamus.
§ 1. Hanc legem sequentes Christianorum catholicorum iubemus amplecti, reliquos vero dementes vesanosque iudicantes haeretici dogmatis infamiam sustinere, divina primum vindicta, post etiam motus nostri, quem ex caelesti arbitrio sumpserimus, ultione plectendos.

Religionem christianam ad dignitatem unicae in imperio colendae evexit. Hoc documento quod invenitur in CODICE THEODOSIANO (16.1, cap. 2) et quod primae et praecipuae legis instar in exordio CODICIS IUSTINIANI receptum est, tria simul patent:
Primo: Constitutione imperiali subditi iubentur religionem amplecti.
Secundo: Eam religionem quam sanctus Petrus apostolus Romanis tradidit quamque pontifex (i. e. papa) Damasus (366 - 384) sequitur. [1]
Tertio: Recusantes poenis plectentur.
Foedus pepigerunt Thronus et Altare, Imperator est Advocatus Ecclesiae, gladium temporale gerit ad Ecclesiam defendendam non tantum contra adversarios externos, sed etiam contra inimicos internos clandestinos insidiosos, id est contra haereticos.
Rogandum est, cur Ecclesia in haereticos cuiusvis generis tantum odium haberet.

Incipit Symbolum Athanasianum hisce verbis:
«Quicumque vult salvus esse ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem. Quam nisi quisque integram servaverit, absque dubio in aeternum peribit.»
et explicit:
«Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non potest.»

Utrum hoc symbolum ab Athanasio ipso exaratum sit necne, [2] hoc loco non multum refert. Maximi vero momenti est, id ab Ecclesia catholica inter textus liturgicos receptum esse, quod fieri non potuisset, si doctrinae officiali aliquo modo contradiceret.

Inde facile patet, quam odiosum homo fuisse debuit, qui contra fidem catholicam quid docuerit. Non tantum semetipsum damnavit, sed omnes quos sua doctrina imbutos a vera fide avertit, ad aeternam damnationem secum traxit. Peior erat quam homicida, qui tantum vitam corporalem adimere potuit, non vero aeternam. Si munus praecipuum Civitatis est, saluti publico consulere, vitam et bona civis protegere, multo plus est res publica, pericula avertere quae vitae aeternae civium imminent. Ergo est officium nobilissimum Civitatis, haereticos terrere in eos poenis acerrimis animadvertere.

Illud Foedus inter Thronum et Altare haereticis exitiale evasit quod patet textibus sequentibus.


Decretalium D. Gregorii Papae IX liber quintus.
Cap. XIII [Canones in Concilio Lateranensi, a. 1215 lati]

pr. Excommunicamus itaque et anathemizamus omnem haeresim, extollentem se adversus hanc sanctam, orthodoxam, et catholicam fidem, quam superius exposuimus: condemnantes haereticos universos, quibuscumque nominibus censeantur, facies quidem diversas habentes, sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in idipsum.

§ 1. Damnati vero praesentibus saecularibus Potestatibus aut eorum Ballivis [3] relinquantur animadversione debita puniendi, Clericis prius a suis ordinibus degradatis, ita quod bona huiusmodi damnatorum, si Laici fuerint, confiscentur; si vero clerici, applicentur Ecclesiis, a quibus stipendia receperunt.

§ 2. Qui autem inventi fuerint sola suspicione notabiles, nisi iuxta considerationem suspicionis, qualitatemque personae, propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, anathematis gladio feriantur, et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitentur, ita quod si per annum in excommunicatione perstiterint, extunc veluti haeretici condemnentur. [4]

§ 3. Moneantur autem et inducantur, et si necesse fuerit, per censuram Ecclesiasticam compellantur seculares Potestates, quibuscumque fungantur officiis, ut sicut reputari cupiunt et haberi fideles, ita pro dimensione fidei praestent publice iuramentum, quod de terris suae iurisdictioni subiectis universos haereticos ab Ecclesia denotatos, bona fide pro viribus exterminare studebunt, ita quod amodo quandocunque quis fuerit in potestatem, sive perpetuam sive temporalem assumptus, hoc teneatur Capitulum iuramento firmare. ...


Constitutio contra haereticos.
1232. Febr. 22
MGH, Friderici II Constitutiones n. 157.

Incipiunt capitula constitutionis contra Patarenos edite per dominum Fr. illustrem Romanorum imperatorem semper augustum, Ierusalem et Sicilie regem.
1. Catharos, Patarenos, Speronistas, Leonistas, Arnaldistas, Circumcisos et omnes hereticos utriusque sexus, quocumque nomine censeantur, perpetua dampnamus (sic!) infamia, diffidamus [5] atque bannimus, censentes ut bona talium confiscentur nec ad eos ulterius revertantur, ita quod filii ad successionem eorum pervenire non possint, cum longe sit gravius eternam quam temporalem offendere maiestatem. Qui autem inventi fuerint sola suspicione notabiles, nisi ad mandatum ecclesie iuxta considerationem suspicionis qualitatemque persone propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, tamquam infames et banniti ab omnibus habeantur, ita quod si sic per annum permanserint, ex tunc eos sicut hereticos condempnamus.

Mandatum de haereticis teutonicis persequendis
1232. Mart.
MGH, Friderici II Constitutiones n. 157.

pr. Fredericus Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Ierusalem et Sicilie rex dilectis principibus suis, venerabilibus archiepiscopis, episcopis aliisque prelatis ecclesiarum, ducibus, marchionibus, comitibus et universis per totum imperium constitutis presentes litteras inspecturis, fidelibus suis, gratiam suam et omne bonum.


§ 1. Commissi nobis celitus cura regiminis et imperialis, cui dante Domino presidemus, fastigium dignitatis materialem, quo divisim a sacerdotio fungimur, gladium adversus hostes fidei et in exterminium heretice pravitatis exigunt exerendum (sic!), ut vipereos perfidie filios contra Deum et ecclesiam insultantes, tamquam materni uteri corrosores, in iudicio et iustitia persequamur; maleficos vivere non passuri, per quorum scientiam seductricem mundus inficitur et gregi fidelium per oves has morbidas [6] gravior infligitur corruptela.

§ 2. Statuimus itaque sanctientes [sic!], ut heretici, quocumque nomine censeantur, ubicumque per imperium dampnati fuerint ab ecclesia et seculari iudicio assignati, animadversione debita puniantur. Si qui vero de predictis, postquam fuerint deprehensi, territi metu mortis redire voluerint ad fidei unitatem, iuxta canonicas sanctiones ad agendam penitentiam in perpetuum carcerem retrudantur.

Reformatores nullo modo aliter sentire poterant. Et Luthero et Calvino ipsorumque asseclis persuasum erat, se veram et unicam Ecclesiam christianam reformasse, id est ab abusibus purgasse. Ecclesiam in partes divisam esse, plures Ecclesias simul exstare posse, id ne opinione quidem fingere coaetaneis possibile erat. Melanchthonus multis locis scriptorum suorum docebat magistratui christiano officium esse, «utramque tabulam custodiendi», id est non tantum curare ut praecepta conviventiae in secunda tabula observentur, sed etiam praecipua praecepta primae tabulae sarta tecta servare. Inde quaevis forma idololatriae, blasphemiae, violationis diei Domini - secundum Calvinistarum catechismum etiam imaginum Deum repraesentatium - vi legum et poenarum arcenda est. Expressis verbis in Catechismo Heidelbergensi, potiore documento dotrinae calvinisticae in lingua theodisca legimus missam catholicam formam idololatriae esse. Quomodo magistratus calvinista in territorio suo subditis permittere potuit missam secundum ritum catholicum celebrare? Die 27o mensis Octobris anno 1553 Genevae Michael Servet iussu Calvini statibus Confoederationis Helventiacae assentientibus in rogo mortem passus est, quia doctrinam contra dogma de trinitate profitebatur. Calvinus, cui ipsi mors in rogo timendus erat, leges imperiales contra haereticos sine ullo dubio adhibendas esse putavit.

Sed quid faciendum, si haeresiarcha sicut Lutherus principes protectores invenit, si neque Ecclesiae neque haeresi alterum armis superare et extinguere contingit. Ne bello interminato omnia currumpantur, potestati publicae est, pacem facere et rabiei theologorum habenas adducere.
Haec est rerum status in Imperio Sacro anno 1555.

De ordine Comitiorum Imperialium


Ut sequentia melius intellegantur, paucis verbis ordinem Comitiorum Imperialiorum adumbrare oportet:

Comitia imperialia (theodisce: Reichstag) supremum Imperii organum constant imperatore et Statibus Imperii.

Imperatori qui ab Electoribus maiore parte suffragiorum eligitur competit ius convocationis et ius propositionis et ius sanctionis. Ius convocationis est ius Comitia cum assensu maioris partis Electorum convocandi, ergo Status Imperii [7]sine Imperatore Comitia habere non possunt. Ius propositionis est ius tractanda proponendi, Imperatori ergo erat ordinem agendorum statuere. Ius sanctionis est ius conclusis collegiorum vim legis imperii tribuere.

Dividuntur comitia imperialia tribus collegiis:
  1. Collegium Electorum. Electores sunt principes quibus ius imperatorem eligendi competit. Anno 1356o Imperator Carolus IV constitutionem quae BULLA AUREA nuncupatur tulit, qua ius et modus Imperatorem eligendi cauta sunt. Septem sunt Electores, tres ecclesiastici, nempe archiepiscopi Mogontiacensis, Coloniensis, Trevirensis; quattuor saeculares, nempe rex Bohemiae, dux Saxoniae, marchio Brandenburgiae, comes Palatinus Rheni. Imperator eligitur maiore parte suffragiorum. Anno 1619o comes Palatinus Rheni a Statibus Bohemiae rex renuntiatur. Imperator Ferdinandus II, qui iure hereditario sibi coronam Bohemiae vindicavit, Electorem in bannum imperii declaravit, dignitatem Electoris ad tempus duci Bavariae transtulit. Dux Saxoniae marchioque Brandenburgiae Confessioni Augustanae adhaerebant, ergo quattuor Electores catholici duo tantum Lutherani erant. Instrumentis Pacis Westphalicae [8] (IPO Art. IV § 5 = IPM § 13) «publicae tranquillitatis causa» octavus electoratus institutus est eo fine ut dux Bavariae dignitatem ad tempus tantum collatum retineat et comes Palatinus Rheni quoad iura et privilegia avita restituatur.
  2. Collegium Principum. Hoc collegio principes et ecclesiastici et saeculares sive «politici» praeter electores comprehenduntur, quibus suffragium non ratione personae sed ratione territorii competit.
  3. Collegium liberarum Imperii civitatum, quarum ius suffragia ferendi ante Pacem Westphalicam dubium ac controversum erat, Articulo VIII § 4 Instrumento Pacis Osnabrugensis sollemniter agnoscitur.

Modus procedendi in legibus Imperii ferendis:
  1. Rogatio legis fit ab Imperatore per Archicancellarium Sacri Imperii id est per archiepiscopum Mogontiacensem. Schema legis proponitur collegio Electorum et collegio Principum. Utrumque collegium separatim maiore parte suffragiorum de rogatione decernit. Decretum tempore prius id est ante quam suffragia lata sunt «relatio», posterius «correlatio», consensus amborum collegiorum «conclusum duorum» vocatur.
  2. Conclusum duorum proponitur collegio liberarum Imperii civitatum. Eo collegio assentiente fit «conclusum commune trium collegiorum» sive «consultum Imperii» quod ratihabitione Imperatoris facta vim legis Imperii obtinet et «conclusum Imperii» nuncupatur. Omnia conclusa Imperii quae in iisdem comitiis Imperialibus feruntur, uno instrumento cui nomen «recessus imperii» (theodisce: "Reichsabschied") comprehenduntur.

Imperator et principes aut ipsi aut per legatos interesse possunt.
Quia illis temporibus itinera molesta et incommoda erant, comitia imperialia con crebro convocabantur. Ad negotia inter sessiones tractanda, duo conventus ordinarii deputatorum convocabantur, electorum et principum.

De Pace Religionis anno 1555 Augustae Vindelicorum facta


Comitiis imperalibus anno 1521 Wormatiae habitis, Lutherus eiusque asseclae in «bannum Imperii» declarantur id est eis aqua et igni interdicitur. Imperator vero illud «Edictum Wormatiense» exsecutioni mandare non valuit. Anno 1526 Comitiis Imperialibus quae Spirae agebantur, conclusum imperii latum est, secundum quod unicuique Statui Imperii in rebus religionis id agere liceret "quod, respectu habito auctoritatis Dei et Sacrae Caesareae Maiestatis sibi faciendum esse putaret". Hac lege, ut patet, Edictum Wormatiense revocatum est. Sequentibus autem Comitiis Imperialibus, quae anno 1529 Spirae habebantur, archidux Ferdinandus, Imperatoris frater qui eius personam gerebat, illam legem abrogare, Edictumque Wormatiense instaurare conatus est. Rogationem ipsius Status Imperii doctrinae Lutheranae addicti expostulaverunt, in lingua huius temporis «protestati sunt». Ex illo eventu Lutherani «Protestantes» nuncupabantur. Anno 1530 Comitiis Augustae Vindelicorum habitis, Melanchthonis Statibus Imperii compendium doctrinae Lutheranae proponit, quod ex illo tempore «Confessio Augustana» nuncupatur, Lutherani in lingua officiali Imperii sunt «Augustanae Confessioni addicti».

Bellum quod per quindecim fere annos ab imperatore Carolo V, unitatem Ecclesiae simul ac Imperii Romani instaurare desiderante, contra principes statusque Augustanae confessioni addictos praeparabatur, anno 1547 erupit. Imperator magnam victoriam a Lutheranis foedere Schmalkaldiano iunctis reportavit; vincere quidem sciebat, victoria uti non valuit. Mauritius, elector Saxoniae qui, quamvis Augustanae confessioni adhaerens, cum Imperatore contra confideles suos arma susceperat, ex improviso Imperatorem aggressus est eundemque e Germania fugavit. Anno 1552 principes rebellantes Passavii cum Rege Romanorum [9] Ferdinando fratre Imperatoris, indutias facientes, simul pactionem de pace religionis facienda inierunt.

Pax religionis anno 1555 rege Ferdinando moderante, Augustae Vindelicorum sub forma recessus imperii redacta est. Praecipui articuli amplissimi documenti, lingua theodisca exarati sunt hi:
  1. Pax communis et universalis in Sacro Imperio statuitur i. e. statibus imperii utriusque religionis interdicitur contra alios via facti procedere.
  2. Exercitium utriusque religionis, id est iuxta doctrinam Ecclesiae catholicae et iuxta Confessionem Augustanam licitum est, sed nullum aliud.
  3. Episcopi aliive praesules catholici qui ad Augustam Confessionem se convertunt, omnia beneficia et feuda quae vel iure canonico vel iure imperiali tenent, ipso facto amittunt (a coaetaneis haec clausula «reservatum ecclesiasticum» nominabatur).
  4. Statibus Augustanae Confessioni addictis licet bona ecclesiastica quae tempore transactionis Passaviensis in possessione habuerunt et postea (in textu theodisco: "seithero") possident, pacifice retinere, non licet contra eos de hisce bonis processus instituere.
  5. Iurisdictio ecclesiastica in status Augustanae Confessionis suspenditur, inde iam non licet iuxta statuta contra hereticos in eos animadvertere.
  6. Nulli statui licet subditos aliorum statuum religionis causa contra dominos in protectionem assumere.
  7. Subditi qui religionis causa emigrare cupiunt, non impedientur, eis licebit fundos suos vendere et mobilia secum ferre.
  8. In civitatibus liberis Imperii utriusque religionis exercitium iuxta modum tempore recessus vigentem retineatur.
Non ut pars recessus Imperii sed in forma declarationis regalis die 24 mensis Septembris latae rex Ferdinandus dominis territoriorum ecclesiasticis vetuit ne subditos ipsorum equites aut oppida qui iam ab usque remoto tempore Augustanae Confessioni adhaerebant, religionis causa vexarent.

Pace religionis neque pars catholica neque pars Lutherana alteram partem quasi veram doctrinam Christi docentem et viventem agnoscere potuit. Corpus christianum in duas immo plures partes divisum iri nemo cui religio cordi erat tolerare potuit. Pacem tantum ea de causa composuerunt quod vires utriusque partis exhaustae erant. Ut saepe in decursu historiae fiebat, pax nihil aliud erat nisi indutiae velatae. Pacis dispositiones, imprimis reservatum ecclesiasticum parvi aestimantes, Lutherani fundationes et monasteria catholicorum occupare et bona eorum ad usum saecularem convertere pergebant. Catholici res ad Cameram Imperialem, [10] id est ad tribunal supremum Imperii deferentes, huic tribunali munus arduum Pacem religionis interpretandi committebant. Controversia iuridica imprimis de duabus interpretationibus inter se omnino contrariis vertebatur: Pax religionis, estne exceptio a regula generali, ita ut Lutheranis tantum ea concederentur quae in ipso textu cauta essent? Hoc significaret quod statibus imperii Lutheranis liceret ea bona retinere quae tempore Pacis conclusae haberent, at eis interdiceretur alia bona catholicorum post pacem conclusam sibi arripere. Lutherani putabant, Pacem religionis nihil aliud esse nisi transactionem de pace servanda, inde eis licere, modo saltem pacifico, doctrinam Lutheranam diffundere, id quod necessario significabat, bona ecclesiastica publicare, id est, Ecclesiam catholicam spoliare. Camera imperialis catholicorum interpretationem amplexa est, inde Status catholici in iudiciis saepe victores evadebant. Ut in huiusmodi rerum adiunctis fieri solet, Lutherani iurisdictionem Camerae Imperialis agnoscere recusabant, asserentes in rebus religionis iudicem supra partem conflictantes esse non posse. Lites ad Comitia Imperialia devolvebantur, in quibus partes acerrime disputabant, utrum liceret pluralitate suffragiorum de quaestionibus ad religionem pertinentibus leges ferre necne.

Interim et Elector Palatinus et Elector Brandenburgicus et alii Status Imperii minoris ordinis ad religionem Calvini transierant. Inde nova difficultas exorta est, quia Calvini asseclae in Pace Religionis inclusae non erant. Eorum condicio usque ad Pacem Westphalicam anceps et dubia erat.

De Instrumento Pacis Osnabrugensis


Bellum tricennale quasi bellum omnium contra omnes fuit. Vicissitudines horum annorum horribilium hoc loco exponere non possum. In fine erat bellum Suetorum et Francogallorum cum quibusdam statibus protestanticis contra Imperatorem et quosdam status catholicos. Milites conducti omnium belligerentium magna atrocitate maioreve rapacitate bellum gerere solebant. Interdum cum hostibus pugnabant, imprimis autem incolas pacificos vexabant spoliabantque, raro distinguentes inter territoria sociorum et inimicorum. In fine Imperator, qui cladem post cladem accipebat, se coactum esse vidit, tractationes de pace facienda inire. Per quinque fere annos difficillimae quaestiones agebantur. Francogalli et Status Catholici tantum in loco catholicae religioni addicto, Sueti et Status Protestantici tantum in loco suorum confessionis convenire parati erant. Inde legati Regis Francogallici in urbe catholica Monasteriensi, legati Reginae Suetiae in urbe Osnabrugensi Augustanae Confessioni addicta consederunt. Distributio sedium negotiationis est causa cur duo «instrumenta», id est documenta pacis exstant: INSTRUMENTUM PACIS OSNABRUGENSIS (compendiariis litteris IPO) quod capita pacis continet de quibus inter Imperatorem et Status Imperii et Reginam Suetiae convenit, et INSTRUMENTUM PACIS MONASTERIENSIS (compendiariis litteris IPM) de pace cum Rege Francogalliae inita. Quia Suetorum intererat Status Imperii Lutheranos et Calvinistas quasi clientes protegere Instrumentum Pacis Osnabrugensis non est simplex documentum pacis cum stipulationibus de territorii cessione, de satisfactione, de amnestia, de liberatione captivorum, sed multo magis pars constitutionis Sacri Imperii imprimis quod pertinet ad statum confessionum.

Quosdam articulos maioris momenti inspiciamus.

De termino a quo restitutionis in ecclesiasticis


Anno 1629 Imperator, qui eo tempore se victorem esse putavit, Edicto de Restitutionibus lato status acatholicos iussit omnia bona ecclesiastica restituere quae post annum 1555 catholicis arripuerint. Conventione Pacis anno 1635 Pragae inter Imperatorem et multis Statibus Imperii inita, exsecutio Edicti de Restitutionibus per quadraginta annos suspenditur. Ut bene notum est, Conventione Pragensi facta non contigit, populis Germaniae pacem donare. Francogalli ut socii Suetorum Imperatori bellum indixerunt, fax belli totam fere Germaniam devastavit. Instrumento demum Pacis Osnabrugensis inter partes paciscentes convenit, terminum a quo restitutionis esse diem primam mensis Ianuarii anni 1624. Statibus acatholicis licuit omnia bona ecclesiastica quae post Pacem religionis conclusam usque ad illum terminum occupaverant, retinere.


IPO Art. V § 2
[1] Terminus a quo restitutionis in ecclesiasticis et quae intuitu eorum in politicis mutata sunt, sit dies prima Ianuarii anni millesimi sexcentesimi vigesimi quarti.
[2] Fiat itaque restitutio omnium electorum principum et statuum utriusque religionis, comprehensa libera imperii nobilitate ut et communitatibus et pagis immediatis, plenarie et pure, cassatis omnibus interim in istiusmodi causis latis, publicatis et institutis sententiis, decretis, transactionibus, pactis seu dedititiis [11] seu aliis et executionibus, reductione ad statum dicti anni dieique in omnibus facta.

IPO Art. V § 25
[1] Quaecunque monasteria, collegia, ballivias, commendas, templa, fundationes, scholas, hospitalia aliave bona ecclesiastica mediata, ut et eorum reditus iuraque, quocunque ea nomine appellata fuerint, Augustanae confessionis electores, principes, status anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto die prima Ianuarii possederunt, eadem omnia et singula, sive retenta sive restituta sive vigore huius transactionis [12] restituenda, iidem possideant, donec controversiae religionis amicabili partium compositione universali definiantur, non attentis exceptionibus sive ante sive post transactionem Passaviensem aut pacem religiosam reformata et occupata, aut quod non de vel in territorio Augustanae confessionis statuum, vel exempta vel aliis statibus iure suffraganeatus, diaconatus aliave quavis ratione obligata fuisse dicuntur.
[2] Unicum solumque huius transactionis, restitutionis, observantiaeque futurae fundamentum sit die prima Ianuarii anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto habita possessio, irritis prorsus exceptionibus, quae ex introducto alicubi [locorum] exercitio interimistico vel anterioribus aut secutis pactis generalibus aut specialibus transactionibus vel litibus motis causisve decisis vel etiam decretis, mandatis, rescriptis, paritoriis, [13] reversalibus, [14] litispendentiis vel aliis quibuscunque praetextibus et rationibus desumi possent.
[3] Ubi igitur supradictorum omnium bonorum, eorundem pertinentium, fructuumve Augustanae confessionis statibus aliquid quovis modo aut praetextu sive iudicialiter sive extraiudicialiter a dicto tempore interversum aut ademptum est, omnino absque mora et indistincte (interque illa specialiter etiam monasteria, fundationes atque bona ecclesiastica omnia et singula a principe Würtembergico anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto possessa) cum suis pertinentiis, reditibus et accessionibus ubicunque sitis, una cum amotis documentis in priorem statum restituantur, nec Augustanae confessioni addicti posthac in habita vel recuperata possessione ullo modo turbentur, sed ab omni persecutione iuris et facti perpetuo tuti sint, donec controversiae religionis compositae fuerint.


De paritate Religionis Lutheranae cum catholica


quoad iura Statuum Imperii:

IPO Art. V § 1:
[1] Transactio anno millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo Passavii inita et hanc anno millesimo quingentesimo quinquagesimo secuta pax religionis, prout ea anno millesimo quingentesimo sexagesimo sexto Augustae Vindelicorum et post in diversis sacri Romani imperii comitiis universalibus confirmata fuit, in omnibus suis capitulis unanimi imperatoris, electorum, principum et statuum utriusque religionis consensu initis ac conclusis rata habeatur sancteque et inviolabiliter servetur.
[2] Quae vero de nonnullis in ea articulis controversis hac transactione communi partium placito statuta sunt, ea pro perpetua dictae pacis declaratione tam in iudiciis quam alibi observanda habebuntur, donec per dei gratiam de religione ipsa convenerit, non attenta cuiusvis seu ecclesiastici seu politici intra vel extra imperium quocunque tempore interposita contradictione vel protestatione, quae omnes inanes et nihili vigore horum declarantur.
[3] In reliquis omnibus autem inter utriusque religionis electores, principes, status omnes et singulos sit aequalitas exacta mutuaque, quatenus formae reipublicae, constitutionibus imperii et praesenti conventioni conformis est, ita ut quod uni parti iustum est, alteri quoque sit iustum, violentia omni et via facti [15] ut alias ita et hic inter utramque partem perpetuo prohibita.


IPO Art. V § 52.
[1]
In causis religionis omnibusque aliis negotiis, ubi status tanquam unum corpus considerari nequeunt, ut etiam [16] catholicis et Augustanae confessionis statibus in duas partes euntibus, sola amicabilis compositio lites dirimat non attenta votorum pluralitate.


quoad iura civilia

IPO Art. V § 35
Sive autem catholici sive Augustanae confessionis fuerunt subditi, nullibi ob religionem despicatui habeantur nec a mercatorum, opificum et tribuum [17] communione, haereditatibus, legatis, hospitalibus, leprosoriis eleemosinis aliisve iuribus aut commerciis, multo minus publicis coemeteriis honoreve sepulturae arceantur aut quicquam pro exhibitione funeris a superstitibus exigatur praeter cuiusque parochialis ecclesiae iura pro demortuis pendi solita; sed in his et similibus pari cum concivibus iure habeantur aequali iustitia protectioneque tuti.


De iure reformandi exercitium religionis


Ius reformandi exercitium religionis non iis tantum competit quos «reformatores» nominare solemus. Etiam Statuum catholicorum ius avitos ritus retinendi, immo ad eos reverti hoc nomine comprehenditur. Secundum doctrinam politicam huius temporis est pars summi imperii (frcg.: la souveraineté). Bene e sententia celeberrimi iurisperiti protestantici batavi Hugonis Grotii claret: «Nulla in re magis elucescit vis summi imperii quam quod in eius arbitrio sit, quaenam religio publice exercetur, idque praecipuum inter majestatis iura ponunt omnes, qui politica scripserunt.» [18] Brocardo sive adagio notissimo comprehenditur: «Cuius regio eius religio», quod primo a iurisconsulto protestantico Joachim Stephani in libro suo de Institutionibus Iuris Canonici, quod anno 1612 publici iuris factus est, ita exponitur: «Hodie religionem regioni cohaerere dici potest, ut cuius sit Regio, hoc est ducatus, principatus seu ius territorii, eius etiam sit Religio, hos est ius episcopale seu iurisdiction spiritualis.» [19]


IPO Art. V § 30
Quantum deinde ad comites, barones, nobiles, vasallos, civitates, fundationes, monasteria, commendas, communitates et subditos statibus imperii immediatis [20] sive ecclesiasticis sive saecularibus subiectos pertinet, cum eiusmodi statibus immediatis cum iure territorii et superioritatis ex communi per totum imperium hactenus usitata praxi etiam ius reformandi exercitium religionis competat ac dudum in pace religionis talium statuum subditis, si a religione domini territorii dissentiant, beneficium emigrandi concessum, insuper maioris concordiae inter status conservandae causa cautum fuerit, quod nemo alienos subditos ad suam religionem pertrahere eave causa in defensionem aut protectionem suscipere illisve ulla ratione patrocinari debeat, conventum est hoc idem porro quoque ab utriusque religionis statibus observari nullique statui immediato ius, quod ipsi ratione territorii et superioritatis in negotio religionis competit, impedire oportere.


De libertate religionis


IPO Art V § 34
Placuit porro, ut illi catholicorum subditi Augustanae confessioni addicti, ut et catholici Augustanae confessionis statuum addicti, qui anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto publicum vel etiam privatum religionis suae exercitium [21] nulla anni parte habuerunt, nec non qui post pacem publicatam deinceps futuro tempore diversam a territorii domino religionem profitebuntur et amplectentur, patienter tolerentur et conscientia libera domi devotioni suae sine inquisitione aut turbatione privatim vacare, in vicinia vero ubi et quoties voluerint publico religionis exercitio interesse vel liberos suos exteris suae religionis scholis aut privatis domi praeceptoribus instruendos committere non prohibeantur, sed eiusmodi landsassii, [22] vasalli et subditi in caeteris officium suum cum debito obsequio et subiectione adimpleant nullisque turbationis ansam praebeant.


De beneficio emigrandi


IPO Art. V § 36
Quod si vero subditus, qui nec publicum nec privatum suae religionis exercitium anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto habuit, vel etiam qui post publicatam pacem religionem mutabit, sua sponte emigrare voluerit aut a territorii domino iussus fuerit, liberum ei sit aut retentis bonis aut alienatis discedere, retenta per ministros administrare et quoties ratio id postulat ad res suas inspiciendas vel persequendas lites aut debita exigenda libere et sine literis commeatus adire.


De paritate eorum qui Reformati vocantur


Inter eos christianos, qui ab Ecclesia catholica defecerunt, et se ipsos veram Ecclesiam Christi constituere putabant, paulo post schisma exortum est. ECCLESIAE SECUNDUM VERBUM DEI REFORMATAE nominabantur communitates christianorum quae a Theologis Helvetiis Turici, Basileae et Genavae condita sint. Doctrina vero eorum imprimis a IOHANNE CALVINO francogallo qui Genavae floruit, elaborata est. Quamvis se semper discipulum Lutheri confessus esset, doctrinam de eucharistia et de praedestinatione novam et Lutheranis scandalosam professus est. Calvini asseclae in Francogallia (ubi «Huguenots» nominabantur), in Batavia, in Scotia ecclesias «reformatas» constituerunt. In Sacro Imperio pauci erant, pace religionis non protegebantur. Anno vero 1560 Elector Palatinatus religionem iuxta Calvini doctrinam amplexus est; iussu eius theologi illum Catechismum Heidelbergensem exaraverunt, qui est documentum praecipuum theologiae Calvinisticae in lingua theodisca. Anno 1613 etiam Elector Brandenburgensis ad Calvini sacra transiit, sed iure suo reformandi non usus, subditis exercitium publicum religionis iuxta Lutheranorum doctrinam permisit. Lutherani vero in ipsorum territoriis Calvinistas multis modis vexabant. Duo Electores a pace religionis exclusi erant, id quod Sacrum Imperium per longius temporis spatium tolerare non potuit.

IPO Art. VII § 1
[1]
Unanimi quoque Caesareae maiestatis omniumque ordinum imperii consensu placuit, ut quicquid iuris aut beneficii cum omnes aliae constitutiones imperii tum pax religionis et publica haec transactio in eaque decisio gravaminum caeteris catholicis et Augustanae confessioni addictis statibus et subditis tribuunt, id etiam iis qui inter illos reformati vocantur competere debeat, salvis tamen semper statuum qui protestantes nuncupantur inter se et cum subditis suis conventis pactis, privilegiis, reversalibus et dispositionibus aliis, quibus de religione eiusque exercitio et inde dependentibus cuiusque loci statibus et subditis hucusque provisum est, salva itidem cuiusque conscientiae libertate.


Regula «Cuius regio eius religio» iam non viget inter Lutheranos et Calvinistas


IPO Art. VII § 1
...
[2] Quoniam vero controversiae religionis, quae inter modo dictos protestantes vertuntur, hactenus non fuerunt compositae, sed ulteriori compositione reservatae sunt adeoque illi duae partes constituunt, ideo de iure reformandi inter utramque ita conventum est, ut si aliquis princeps vel alius territorii dominus vel alicuius ecclesiae patronus posthac ad alterius partis sacra transierit aut principatum aut ditionem, ubi alterius partis sacra exercitio publico de praesenti vigent, seu iure successionis seu vigore praesentis tractatus pacis aliove quocunque titulo nactus fuerit aut recuperarit, ipsi quidem concionatores aulicos [23] suae confessionis citra subditorum onus aut praeiudicium secum atque in residentia sua habere liceat, at fas ei non sit vel publicum religionis exercitium, leges aut constitutiones ecclesiasticas hactenus ibi receptas immutare, vel templa, scholas, hospitalia aut eo pertinentes reditus, pensiones, stipendia prioribus adimere suorumque sacrorum hominibus applicare vel iuris territorialis, episcopalis, patronatus [24] aliove quocunque praetextu subditis ministros alterius confessionis obtrudere ullumve aliud impedimentum aut praeiudicium directe vel indirecte alterius sacris afferre.
[3] Et ut haec conventio eo firmius observetur, liceat hoc mutationis casu ipsis communitatibus praesentare, vel quae praesentandi ius [25] non habent, nominare idoneos scholarum et ecclesiarum ministros a publico loci consistorio et ministerio, si eiusdem cum praesentantibus vel nominantibus sunt religionis, vel hoc deficiente, eo loco, quem ipsae communitates elegerint, examinandos et ordinandos atque a principe vel domino postea sine recusatione confirmandos.


De limitibus tolerantiae:


IPO Art. VII § 2:
...
[4] Sed praeter religiones supranominatas nulla alia in sacro imperio Romano recipiatur vel toleretur.

Haec lex imprimis ad illas Christianorum sectas quae semetipsos BAPTISTAS et ANABAPTISTAS nominant, pertinebat. A Statibus Imperiis catholicis, lutheranis et calvinistis acerrime et crudelissime agitabantur, multi eorum, qui ab omni vi abstinendum esse docebant, a magistratibus ut haeretici non tolerandi supplicio affecti sunt. De Iudaeis vero in Instrumentis Pacis Westphalicae nihil cautum est. Status eorum anceps et indefinitus erat et ita usque ad saeculum undevicesimum permansit.


Quid de Papa?


IPO Art. V § 1:
...
[2] Quae vero de nonnullis in ea articulis controversis hac transactione communi partium placito statuta sunt, ea pro perpetua dictae pacis declaratione tam in iudiciis quam alibi observanda habebuntur, donec per dei gratiam de religione ipsa convenerit, non attenta cuiusvis seu ecclesiastici seu politici intra vel extra imperium quocunque tempore interposita contradictione vel protestatione, quae omnes inanes et nihili vigore horum declarantur.
...

Iam ab initio partes paciscentes timebant apertam reclamationem Papae Urbanis VIII. Facta est die 20 mensis Novembris 1648 sub forma Brevis cuius initium «Zelus domus Dei». Ut quaevis expostulatio huiusmodi sine effectu esset, sententia supra laudata textui Instrumento Pacis Osnabrugensis inserta est, in Instrumento Pacis Monasteriensis non invenitur.

Pax Westphalica finem ordinis medii aevi indicat. Noniam Civitas ab Ecclesia regitur, potius Ecclesia Civitati subicitur. Iurisperiti victoram a theologis reportaverunt. Albericus Gentilis, iurisconsultus celeberrimus, monuit: «Silete Theologi in munere alieno», id est in munere Civitatis ordinandae.






[1] Cfr. Tomus Damasi, Denzinger-Hünermann, nos. 152 - 177 et Decretum Damasi, eodem libro nos. 178 - 180.

[2] De statu controversiae vide Denzinger-Hünermann, nota ante no. 75.

[3] Ballivus = Verwalter, Beamter, Vogt, frcg.: bailli = officier de l’épée ou de robe qui rendait la justice au nom du roi ou d’un seigneur.

[4] Hac regula praesumptio innocentiae «in dubio pro reo» in contrarium vertitur!

[5] diffidare aliquem = die Fehde ansagen, bellum indicere.

[6] morbidus = qui alii morbum infert.

[7] Status Imperii sunt ii principes, nobiles et liberae Imperii civitates qui praeter Imperatorem nullum alium dominum habent.

[8] IPO Art. IV § 5 = IPM § 13

[9] Quoad titulum «Rex Romanorum» cfr. Bullam Auream caput secundum: rex romanorum futurus caesar, lingua theodisca vero: "Römischer köning".

[10] Theodisce: Reichskammergericht.

[11] Lege: pacta dediticia, sunt pacta quibus pars devicta se victori subiecit.

[12] Quoad vocabulum transactionis vide Ulpianum in Digestis 2, 25, 1: «Qui transigit, quasi de lite incerta neque finita transigit».

[13] Paritorium est sententia in iudicio lato, a vocabulo parendi, cfr. formula in iure romano a praetore dato: «Si paret ... », vd. Gai Institutiones IV, §§ 34 ss,

[14] Medio aevo «li(t)terae reversales» sive «reversalia» generatium nominabantur epistulae quibus quis alterius epistulis respondit. Postea vero idem fere significant ac transactiones, id est instrumenta quibus concessiones reciprocae stipulantur.

[15] Via facti est contrarium viae iuris.

[16] «Ut etiam» id est quandocumque

[17] Vocabulum tribus hoc loco significat sodalicium artificum, theodisce: "Zunft".

[18] De imperio summarum potestatum circa sacra, 1648, cit. Johannes Heckel, Cura religionis - Ius in sacra - Ius circa sacra, Darmstadt 1962, p, 10.

[19] Cit. Johannes Heckel, o. c. p. 11.

[20] Status Imperii immediati sunt ii principes et liberae Imperii civitates quorum superior nemo est nisi Imperator.

[21] Publicum religionis exercitium est ius propria templa habendi cultumque divinium in iis, propriis parochis vel concionatoribus celebrandi, quid sit privatum religionis exercitium e paragrapho ipsa patet.

[22] Landsassii sunt ii nobiles qui non sunt Status immediati Imperii, quorum superior princeps dominus territorii est.

[23] Theodisce: Hofprediger.

[24] Quid sit ius patronatus apte definita est in can. 1448 Codis Iuris Canonici nunc abrogati: «Summa privilegiorum cum quibusdam oneribus, quae ex Ecclesiae concessione competunt fundatoribus catholicis ecclesiae, cappellae et beneficii, vel etiam eis qui ab illis causam habent.» Privilegia et onera patronorum qui antiquo Iure Canonico praecipue in Decretalibus Gregorii condebantur (libro III, tit. XXXVIII) etiam a Lutheranis recepta sunt.

[25] Ius praesentandi erat pars privilegiorum patroni. Patronus poterat aliquem clericum ad ecclesiam vacantem vel beneficium vacans episcopo praesentare. Praesentato, si ab episcopo non inidoneus reperiebatur, competebat ius ad canonicam institutionem. Etiam hoc institutum in iure ecclesiastico Lutheranorum vigebat.


Zum GESAMTKATALOGZum ANFANG des Dokuments